- NIGER Deus
- NIGER Deusapud Slavos olim, Satanas dictus est. Helmoldus l. 1. c. 53. Est autem Slavorum miserabilis error; nam incanviviis et compotantionibus suis pateram circumferunt, in quam conferunt, non dicam consecrationis, sed exsecrationis, verba, sub nomine Deorum, boni scilicet et mali, omnem prosperam sortunam a bono Deo, adversam a malo dirigi profitentes. Ideo etiam malum Deum sua lingua Diabol, sive Zeereboch, i. e. nigrum Deum, appellabant. Vide quoque supra Daemon. Nempe nigro colore omnia infernalia censeri consuevisse, notum. Ita atra atria Proserpinae sunt, apud Appuleium. Niger Pluto, apud Silium Italicum l. 8. v. 116.Nigro forte Iovi, cui tertia regna laborant,Atque atri sociae thalamiEt Niger, hostis infensissimus humani generis, apud Christianos Auctores. Sedolius l. 3.Quin etiam rabidas nigrorum depulit irasSpirituum.Vide quoque Iuvencum l. 2. et Aratorem l. 1. Certe tali colore in visionibus Daemones apparuisse Viris Sanctis, refert Zacharias Pontifex in Vita S. Benedicti, ex Gregorio M. c. 4. Εἶδεν ὁ ἁγιος, καὶ ἰδοὺ νεανίσκος τις Αἰθίωψ τῷ εἴδει, κρατήσας τὸ πτερύγιον τοῦ ἱματίου, τοῦ ἀδελφοῦ ἐκείνου εν τᾑ πρ???σευχῇ καρτερῆσαι μὴ δυναμένου, ἦλθεν ἔζω τῆς Ἐκκληςθίας. Vidit sanctus et ecce, iuvenis quidam Aethiops aspectu, alâ correptâ vestis fratris illius, qui in oratione perseverare non poterat, venit extra Ecclesiam. Cuiusmodi Aethiopem Bruto lucubranti in campis Philippicis sequuturam mox cladem ac mortem denuntiâsse, in Romana legimus Historia. Hinc Nigri dicebantur et mortui; quod apud Inferos degerent. Servius ad Ecl. 5. Candidus, i. e. Deus; ut contra mortuos nigros dicimus. Ad quem vide non inamoena, apud Martinum Roam, Singularium l. 6. c. 15. Plura vero hanc in rem supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.